monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXVI <<<     >>> XXVIII

Caput XXVII

1 Tempora igitur eorum ut possimus advertere, in anteriora paululum recurramus. In capite libri Osee prophetae, qui primus in duodecim ponitur, ita scriptum est: "Verbum Domini, quod factum est ad Osee in diebus Oziae et Ioatham et Achaz et Ezechiae regum Iuda."
Amos quoque diebus regis Oziae prophetasse se scribit; addit etiam Hieroboam regem Israel, qui per eosdem dies fuit.
2 Nec non Esaias, filius Amos, sive supradicti prophetae sive, quod magis perhibetur, alterius qui non propheta eodem nomine vocabatur, eosdem reges quattuor, quos posuit Osee, in capite libri sui ponit, quorum diebus se prophetasse praeloquitur.
3 Michaeas etiam eadem suae prophetiae commemorat tempora post dies Oziae. Nam tres qui sequuntur reges nominat, quos et Osee nominavit, Ioatham et Achaz et Ezechian. Hi sunt, quos eodem tempore simul prophetasse ex eorum litteris invenitur. His adiungitur Ionas eodem Ozia rege regnante et Ioel, cum iam regnaret Ioatham, qui successit Oziae.
4 Sed istorum prophetarum duorum tempora in chronicis, non in eorum libris potuimus invenire, quoniam de suis diebus tacent. Tenduntur autem hi dies a rege Latinorum Proca sive superiore Aventino usque ad regem Romulum iam Romanum, vel etiam usque ad regni primordia successoris eius Numae Pompilii (Ezechias quippe rex Iuda eo usque regnavit); ac per hoc per ea tempora isti velut fontes prophetiae pariter eruperunt, quando regnum defecit Assyrium coepitque Romanum; ut scilicet, quem ad modum regni Assyriorum primo tempore extitit Abraham, cui promissiones apertissimae fierent in eius semine benedictionis omnium gentium, ita occidentalis Babylonis exordio, qua fuerat Christus imperante venturus, in quo implerentur illa promissa, ora prophetarum non solum loquentium, verum etiam scribentium in tantae rei futurae testimonium solverentur.
5 Cum enim prophetae numquam fere defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium; quando autem scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat inciperet, quando condebatur haec civitas, quae gentibus imperaret.